Hľadaný výraz: 1Krn 27,2-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; 3 erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. 4 Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et sub eo viginti quattuor milia. 5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. 7 Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia. 8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Zaraita, et in turma eius viginti quattuor milia. 9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma eius viginti quattuor milia. 10 Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 11 Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia. 13 Decimus, mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia.

1

mail   print   facebook   twitter